- MIDAS
- I.MIDASGordii bubulci fil. Phrygiae Rex pecuniosissimus, qui cum Bacchum hospitiô suscepisset, iussusque esset petere, quicquid vellet, petiit, ut quicquid attigisset, in aurum verteretur. Quod cum obitnuisset, solô contactu omnia in aurum convertit. Verum, cum urgente fame cibum sumere conaretur, atque illum quoque in aurum mutari videret, sensit tandem stolidus, se parum sapienter optâsse. Pulchre Claudian. l. 1. in Ruff. in v. 165;—— Sic rex ad prima tumebatMaeonius, pulchrô cum verteret omnia tactu.Sed postquam riguisse dapes, fulvaque revincto,In glacie uldit latices, tum munus acerbumSensit, et inviso votum damnavit in auro.Petiit itaque a Libero Patre, ut munus illus, quantumvis speciosum, sibi adimeret: qui eius misertus, iussit ut in Pactolofluvio se ablueret, a quo tempore aureas arenas volvere fluvius coepit, hinc Chrysorrhoas dictus. Post haec cum Pan Apollinem ad cantus certamen provocâsset, Tmolusque iudex electus secundum Apollinem pronunciâsset; Midas; Panem Apollini praeferre non dubitavit. Quamobrem Apollo indignatus, asininas ei auriculas addidit, quas tam scite occultavit, ut nemo sciret praeter solum tonsorem: qui cum rem inauditam tacerenon posset, fossam ingressus proclamavit: Auriculas asininas habet Rex Midas.Deinde fossam terrâ adoperuit, coque in loco temporis processu creverunt arundines, quae commotae vocem, quam tonsor infoderat, reddiderunt, ut latius fabulatur Ovid. Met. l. 1. Aliitamen malunt, Midam, inter Apollinem et Marsyam decertantes, iudicem constitutum, et cum pro Marsya sententiam tulisset, auriculis asininis a Phoebo fuisse donatum. Hinc natum Proverbium Auriculas Asini Midas habet, quô utimur in stolidos, et crassis auribus, pinguique iudiciô homines. Alii rursum sic narrant: Cum praeteriret aliquando Midas Liberi Patris asinos, atque eos afficeret iniuriâ, iratum Bacchum asminas aures ei addidisse. Sunt qui dicant, huic aures naturâ praelongas fuisse, et asininarum instar prominentes, atque hînc fabulae locum ortum esse. Quamquam pluribus placet, hâc allegoriâ significatum; Midam, utpote tyrannum. subauscultatores dimittere solitum, per quos, quaecumque per omnem regionem vel fierent, vel dicerentur, cognosceret, nimirum illis utens aurium vice. Proinde cum vulgus admiraretur, ab illo resciri etiam ea, quae clam ac procul fierent, occasionem fabulae datam esse, ut Midas diceretur auriculas asini habere, idque vel quod nullum aliud animal acrius audit quam asinus, exceptô mure, vel quod aures habeat omnium longissimas. Herodot. l. 1. illum thronum aureum, in templo Ephesino, Dianae consecrâsse, refert. Fuit et alius Midas, Phrygiae Rex qui, taurinô sanguine haustô, se ipsum necavit. Euseb. in an. 3. Olymp. 70.II.MIDASin tesseratio ludo, iactus erat fortunatissimus, teste Cael. Rodig. l. 20. c. 27. ex fragmento vetusti cuiusdam Scriptoris, cuius Suidas meminit:Μίδας ὁ εν κύβοισιν ἐυβουλότατος,Midas in tesseris consultor optimus.Cum videlicet tres seniones prodirent: qucmadmodum in felicissimus, cum tres uniones. ut exillo Proverbio. Aut tres sex, aut tres tesserae, patet. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.